monumenta.ch > Plinius > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 125
{LIII} Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cute irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis.